monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXIV.Litterae Sardicensis concilii ad universos episcopos. <<<     >>> XXVI.Epistula Constantii ad Athanasium, ut ad eum veniret.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXV.De legatis Sardicensium ad Constantium destinatis, et de nefanda machinatione contra eos a Stephano Antiocheno praesule concinnata.

1 Haec Constans agnoscens, doluit quidem, levitatem fratris inspiciens, et infremuit adversus instigatores malorum et imperatoris facilitatem ita decipientium. Duos autem episcopos ex Sardicensi concilio electos cum litteris misit ad fratrem, cum quibus et magistrum militum Salianum pietate iustitiaque fulgentem. Litterae vero non solum monitionem habuerunt atque consilium, sed etiam interminationem pio principi condecentem.
2 Primum quidem enuntiavit fratri ut episcopis praeberet auditum, et iniquitates a Stephano aliisque praesumptas agnosceret, nec non et Athanasium gregi proprio restitueret; patefacta quidem calumnia, priscorumque iudicum iniquitate et crudelitate revelata; adiecitque, quia nisi vellet quod iustum est facere, ipse ad Alexandriam pergeret, et Athanasium ovibus desiderantibus restauraret, inimicorumque catervas procul expelleret.
3 Hanc autem epistulam Constantius in Antiochia suscipiens, promisit se facturum quae qualitas temporis annuebat. Sed in his perterriti veritatis impugnatores, nefandissimum machinati sunt malum. Applicuerant etenim sacerdotes a concilio destinati remotiore in loco. Magister vero militum aliam mansionem acceperat.
4 Porro Stephanus tunc Antiochenus episcopus, cum aliis tyrannidis cooperatoribus, naves naufragio praeparabat, cum quibus assertores rectorum dogmatum variis nitebatur absorbere calumniis. Horum itaque erat dux quidam iuvenis Onager nomine, cum asperitate veniens [ed., licenter vivens], et iniqua conversatione congaudens, qui non solum in plateis diversos tormentis afficiebat, et fustibus lacerabat, sed etiam domos impudenter invadens, viros ac mulieres honestissimas abstrahebat.
5 Et ne longius eius extendam calliditatem, contra optimos viros praeparatam narrabo praesumptionem. Is enim Onager ad quamquam fornicariam veniens, ait quosdam nuper venisse peregrinos, et noctem habere necessariam meretricis. Porro sumens quindecim indisciplinatos, et eos in vicino episcoporum metato celans, perrexit cum meretrice ad ianuam ubi illi viri requiescebant. Eamque apertam inveniens, persuasit uni puerorum, pecunia data, ut mulierem introduceret intra ianuam quam ipse monstrabat, ibi quippe uterque sacerdotum dormire videbantur, eamque mulierem interius praecepit accedere: ipse vocaturus socios est egressus.
6 Contigerat enim unum seniorem episcopum Euphratam nomine in loco exteriore dormire. Vincentius autem (sic enim dicebatur alter) in interiori cubiculo quiescebat. Cumque intra ostium puella venisset, sonum pedum Euphratas cognoscens, dum esset obscurum, quis ambularet interrogavit. Illa vero loquente, conturbatus Euphratas, daemonemque putans esse mulieris imitatum vocem, repente Salvatorem Christum ad suum vocavit auxiium. Onager autem dux iniquitatis huius, hoc facto cum sociis est ingressus, iniquos clamans eos, et iniquitatis iudices destinatos.
7 Multoque clamore facto, concurrerunt et servi, surrexitque Vincentius, et claudentes ianuam domus, septem quidem calumniatorum comprehendere potuerunt. Onager vero cum reliquis fugit. Detenta tamen est cum illis et mulier. Diluculo autem magistrum militum qui cum illis venerat, excitantes, ad palatium processerunt. Et praesumptiones Stephani proclamantes, dicebant iam non egere iudicio, neque verberibus iniquitates eius.
8 Magister vero militum praecipue clamitabat: rogans ut iuberet imperator non synodice, sed iudicialiter potius iniquam examinari praesumptionem: promittens primum se episcoporum clericos traditurum, et oportere etiam ministros Stephani ita contradi. Cumque ille impudenter contenderet, dicens clericos non subdendos esse verberibus, placuit et imperatori et iudicibus, ut intra palatium causae proveniret examinatio. Et primum quidem interrogavere mulierem, quis eam ad metatum deduxisset episcoporum.
9 Quae dixit quemdam iuvenem ad se venisse, et adventum indicasse peregrinorum, et quod opus haberent, et quia vespere veniens deduxisset eam ad habitaculum quoddam, eamque intra ianuam domus et porticum introire praeceperit. Adiecit etiam inquisitionem episcopi, et terrorem factum, et orationem eius, et supervenientium repentinas invasiones.
10 Haec iudices agnoscentes, captum inter alios iuvenem ad medium deduxerunt. Qui non exspectans necessitatem verberum, machinatum consilium patefecit, et Onagrum haec omnia perpetrasse confessus est. Qui deductus ad medium, Stephanum dixit haec omnia praecepisse. Sic igitur Stephani cognoscentes iniquitatem, praesentibus tunc episcopis permiserunt ut eum damnarent, et ab ecclesia procul expulsus est.
11 Non tamen ab Ariana peste Ecclesia liberata est. Nam Leontius post eum ordinatur, genere Phrygius, voluntate nequissimus. Verum Constantius ea quae contra episcopos fuerant machinata, experimento cognoscens, scripsit Athanasio maximo et semel, et secundo, et tertio, invitans eum ut a partibus remearet Hesperiis, sicut ipsis litteris indicatur. [THEODORETUS, lib. II, cap. 8, 9 et 10, p. 83, 84.]
Cassiodorus HOME

bav823.139 bav824.105 bnf1603.69

Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXIV.Litterae Sardicensis concilii ad universos episcopos. <<<     >>> XXVI.Epistula Constantii ad Athanasium, ut ad eum veniret.
monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik